St. Gallen, Stiftsbibliothek Cod. 560 (A), p. 374St. Gallen, Stiftsbibliothek Cod. 560 (A), p. 374St. Gallen, Stiftsbibliothek Cod. 560 (A), p. 374
INCIPITw PROLOGVS
HERIMANNI
x CĘNOBITĘ SANCTI GALLI DE VITA SANCTĘ
VVIBORADĘ VIRGINIS ATQUEy MARTYRIS CHRISTI
p. 375
SOLET PLERUMQUE MODERNIS SCRIptoribus a patribus uitio deputari
· traditiones antiquorum scriptis uel factis ab eis mutari · ea uidelicet obiectione
· quod quasi illorum uirtutibus calcatis · suis nihil probabilius uelint estimari ·
Sed eorum reuerendam canitiem ab huiusmodi suspicione oportet alienam conspici ·
quicquam ab eis reprehendi · non quia crasse composip. 376tum
inlepideque putetur · sed quia nuper ·
Horat., Epist. II 1,83-85uel quia nil rectum nisi quod placuit sibi
ducunt ·
uel quia turpe putant parere minoribus · et quę
inberbes didicere · senes perdenda fateri ·
ib., 69
sq.
Non equidem insector · delendaque carmina
liui
z
esse reor ·
Cum enim legerim aliquem priorum deum orasse · quo dignaretur alicuius spiritum
suscitare · qui uirginem suam
wiboradam tot
uirtutibus decoram uenustiori stilo faceret saporam · quid dicam
posteros optasse ·
cum
aliqui eorum si temporalis uitae dilatio
illorum uotis responderet hoc opus uoluissent adtemp. 377ptare · tamen numquam in animum duxi quid tale aggredi · tum considerans
rusticitatem mei ingenii · tum ne putarer meo studio mihi ad fauorem patrum
negligentiam uelle denotare · hęc denotatio duobus modis euenire solet · cum uel
quilibet arrogans iniussus presumit suscitare
Horat., Ars poet. 359
dormitantema
homerum
·
Servius, In Virgilii Aen. I praef.uel cum tucca et
uario quis oboediens
preuento morte uirgilio tantum superflua studet ·
precidere · Ad illud prouocat arrogantia · ad istud cogit oboedientia ·
Oboedientia ut nostis karissimi nobis est necessaria · si perfecte libertatis cupimus
adipisci
p. 378 compendia · hęc enim quamuis
I Pt 2,13omni humanę creaturę ut
apostolus hortatur · sit exhibenda propter
deumsubiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi
praecellenti
I Pt 2,13 · specialius tamen ad illos respicit · sub quorum regimine in cęnobiis
degentes · districto iudici rationem de nostris excessibus reddituros pro certo
scimus · illorumque excusationem · nostram fore damnationem ·
Ad quod regimen tu uenerabilis pater ǒdalrice · anno millesimo septuagesimo secundo
incarnationis domini eius mira dispensatione uocatus · cum bonę memorię
abbatis tui nortperti · tunc triginta et octo annis super ouile p. 379 sancti GALLI uigilantis · non solum amabili praeceptione
· uerum etiam communi fratrum electione successor effectus · prout complacuit tuae
paternitati onus iniunxisti · quod prius exhorrui imponere meę paruitati · nempe ut
uitam memoratę uirginis · interdum propter diuersorum simplicitatem scriptorum ·
superfluitate uerborum quasi quibusdam foliis exuberantem · falce strictioris eloquii
praecidere studerem · At ego quamquam in hac oboedientia me scirem onus importabile
debilibus aptare humeris · tamen non cf. Ps 63,4exacui linguam
uerbisquia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
Ps 63,4
p. 380
contradictionis · eligens mihi satius esse sub praeceptorum tuorum fasce deficere ·
quam eis repugnando titulum inoboedientię incurrere · Priscian., epist. ad Iulianum 3, ed. Keil, Grammatici latini
t. 2, p. 2Exemplum etiam cum grammatico proponere placuit
· ne pigeat alios etiam a me · uel ignorantia forte pretermissa · uel uitiose
dicta · nihil enim ex omni parte perfectum in humanis credo esse inuentionibus
posse · sua quoque industria uel addere uel mutare · Sed antequam mihi
alligatum onus ad aptandum moueam · operę precium esse duco · breuiter in medium
proferre · p. 381 per quos pręclara gesta
huius uirginis posteris primitus innotuerint · ut cum aperietur me non huius
relationis esse nouum auctorem · sed potius auctorum sequacem · nullus uitium
falsitatis adnotet meę paginę · Tempore igitur quo uenerabilis gralo congregationem sancti Galli
rexit · fuit in ea quidam frater nomine ekkehardus ·
uir totus ex sapientia uirtutibusque factus · Is
cum quodam tempore ydrope ad extrema poene ductus esset · uouit beatae wiboradae omnia quę de eius sanctitate posset comperire
literis se traditurum · si ei ad p. 382 presens dignaretur a
deo aliquod impetrare remedium · O archiater in uirga et in baculo · o propagator
tuorum sanctitatis electorum · ilico uenit ei in animum · ut sibi postularet afferri
martyris cilicium · illudque super aqualenta extenderet membra · Quod cum factum
fuisset · confestim sensit se aliquid melius habere · ac deindeb non multis diebus exactis · ad plenum conualuit · Tunc memor sponsionis suę ·
conuenit kebeni · quę beatę uirgini ab ipsis
cunabulis usque ad mortis articulum obsecundauit · indicans ei quali uoto se
obligauit · quodque sequenp. 383ti die ad eam
uenturus foret · ut de hoc themate plenius ab ea informaretur · Que uehementer in
uerbis eius admirans · non minus etiam coepit anxiari · quia ea de quibus
interroganda erat · iam dudum letheus obsorbuerat morbus · Ad ultimum suasu cuiusdam
sacerdotis ad tumbam dominę suę oratura prosternitur · ut cf. I, II, III Esr passimqui incensam a chaldeis
legem per esdram uoluit reparare · ipse
etiam martyris suae merita · quantum ad hominum memoriam abolita · per eam dignaretur
declarare · Postquam huiuscemodi exaggerauit pręces · p. 384 surrexit · atque
basilicam non minori anxietate egreditur quam etiam ingressa est · Erat enim ignara ·
quam in proximo esset eius consolatio · Nocte uero insequenti cum se sopori dedisset
· uisum est ei locum orationis repetere · atque beatam uirginem pittacium aureis
conscriptum literis sibi ostendere · hac uoce subiuncta · Utere cupitis · Mox
expergefacta · omni fragilitate obliuionis propulsa · ita perfecte coepit memorię
uiribus uti · ut luce reuersa · non solum nihil sollicita esset quid supradicto fratri responderet · uerum etiam ultronea fieret
inuip. 385tatrix ·
eique desideratum thema · a primordio usque ad acceptum cum palma martyrii brauium
promulgaret · Quod ille Virgil., Ecl. III 54imis reponens sensibus ·
cum feruenti opera recte proclamauit cum psalmista · Ps 55,12-13in me
sunt deus uota tua · quę reddam laudationes tibi · quoniam eripuisti me de
mortein me sunt Deus vota tua quae reddam laudationes tibi 13 quoniam eripuisti
animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine
viventium
Ps 55,12-13 · Sed cum hęc uota ex parte redderet · heu dira morte praeuentus ·
multos sui propositi habuit hęredes · Qui quoniam diuersi diuersa sapiunt · interdum
minus necessaria necessariis miscuerunt · Horum egoc insistens uestigiis · studui ea quę mihi digna memoria uidebantur · ad huius
uirginis p. 386 sanctitatem
comprobandam strictim colligere · non illis ad obprobrium · sed quod uerius est ·
pręcipue tibi ad oboediendum ut predictum est · pater reuerentissime ·
EXPLICIT PROLOGUS ·